- SANGUINEUS Color
- SANGUINEUS Coloridem cum purpureo. Servius ad Aen. l. 3. Sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici; ut et ipse testatus l. 6. Aen. v. 221.Purpureasque super vestes velamina nota.Plin. l. 9. c. 38. de Tyrio colore, Laus ci summa color sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens, unde et Homero purpureus dicitur sanguis etc. Quod genus purpurae blattam vocârunt: quae vox recentioribus idem notat, quod purpura Veteribus, et praeterea bullam sanguinis concreti signisicat. In Glossis, blattea,θρόμβος αἵματος: unde blatteum, h. e. sanguineum, pro putpureo. Sed et saniem purpurae sanguinem quoque et cruorem appellârunt. Cassiodor. Scilicet ne sanguis ille nebilis aliquid spiraret honoris: Qui idem alibi, nigredinem sanguineam et humorem sanguineum appellat etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureliano c. 46. et quae diximus supra, in voce Phoenicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.